- PSYLLI
- PSYLLIpopuli Libyae supra Garamantes Plinio, loc. mox citandô; in Pentapoli Ptolemaeo; Syrtes attingentes, contra virus serpentum muniti; sic a Psyllo rege dicti, Nasamonibus finitimi, a quibus victi fuêre. De his Cinna apud A. Gellium, l. 9. c. 12.Somniculosam ut Poenus aspidem Psyllus.Lucan. l. 9. v. 891.—— Gens unica terrasIncolit a saevo serpentum innoxia morsuMarmaridae Psylli: par lingua potentibus herbis:Ipse cruor tutus, nullumque admittere virus,Vel. cantu cessante, potest. Natura locorumIussit ut immunes misti serpentibus essent, etc.Horum historiam vide apud Herod. l. 4. Plin. l. 7. c. 2 Sueton. in Aug. c. 17. qui memorat, adhibitos ab Augusto, ut venenum e Cleopatrae vulnere exsugerent, quo superstitem illam in triumpho duceret. Dion. Cass. l. 51. Plut. in Catone Utic. etc. De Psyllis poema Xenophanes Colophonius scripsit. Rem dignam risu narrat Gellius, l. 16. c. 11. Psyllos, quod aqua eos defecisset, arma adversus Austrum sumpsisse et omnes interiisse, Nic. Lloydius. Coeterum, si vera sunt, de serpentibus ab iis fugatis, naturae potius tribui debent, quam vi Magicae, In qua sententia plerique Veteres fuêre. Plin. l. 7. c. 2. de Psyllis, Horum, inquit, corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus. ut cuius ???odore sopirent eas. Et paulo post, Simile et in Italia marsorum gente durat, quos a Circes filio ortos servant, et ideo inesse iis vim naruralem eam. Et Solin. c. 30. Supra Garamantes Psylli fuerunt, contra noxium virus muniti incredibili corporis firmitate. Soli morsihus anguium non interibant, et quamvis letali dente appetiti incorruptâ durabant sanitate etc. Circa Hellespontum certe Parium eadem vis Ophiogenis, de quibus supra. Nec Celsus, l. 5. c. 27. Psyllis quidquam tribuit, supra vulgus hominum, praeter audaciam viu ipsô confirmatam. Acisi idem iis acciderit, quod Mithridati, de quo Martial. l. 5. Epigr. 77.Effecit potô Mithridates saepe venenô,Toxica ne possent saeva nocere sibi.Vide Bochartum, d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.